monumenta.ch > Plinius > sectio 75

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 75
{IX} in Aegypto hoc nascitur tribus generibus uvarum ibi nobilissimis, Thasia, aethalo, peuce. post haec auctoritas Hippodamantio, Mystico, cantharitae, protropo Cnidio, Catacecaumenitae, Petritae, Myconio. nam Mesogiten capitis dolores facere compertum est, nec Ephesium salubre esse, quoniam mari et defruto condiatur. Apamenum mulso praecipue convenire dicitur, sicut Praetutium in Italia. est enim et haec proprietas generum; dulcia utique inter se non congruunt.